- BUSIRIS
- BUSIRISNeptuni filius ex Lybia Epaphi filiâ, crudelissimus Aegyptiorum tyrannus, quô tempore Danaus Argivis imperavit. Quibusdam est Orus Pharao, quo Amenophi II. successit. Hic cum hospites omnes Iovi immolaret, ab Hercule in Aegyptum delato, cum easdem illi insidias pararet, una cum Amphidamante filio, et praecone Chelbe et ministris area interfectus est. Ovid. Met. l. 9. v. 182.Ergo ego foedantem peregrionô templa cruorebusirim domui?Idem Trist. l. 3. El. 11. v. 39.Saevior es tristi Busiride, etc.Statius Theb. l. 12. v. 155.------ Immites citius Busirides aras.Virg. Georg. l. 3. v. 4.------Quis aut Eurysthea durum,Aut illaudati nescit Busiridis aras?Encomium tamen eius scripsit Isocrates, et Strabo illum unquam regnâsse negat, l. 17. Diodor. Sic. quoque qui eum Regem facit alicubi, et quidem Thebarum conditorem, alibi nomen hoc non Regi alicui, sed Osiridus tumulo competere ait. l. 1. Item alius cognomine Cenchres, Euseb. Chron. Apollodor. l. 2. Item urbs Aegypti ad Nilum fluv. a Busiride condita, in qua fuit templum magnum Isidis. Hinc Busiritica praefectura. Strabo l. 17. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. III. et V. ubi de Παιδοθυσίᾳ ageus, occasionem fabulae de Busiridis ξενοκτονίᾳ ex Diodoro praefato aperit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.